Vita Caroli
Скачать
Начало книги
Secundis sedentibus in thronis meis binis, binas mundi vitas agnoscere et meliorem eligere. Cum binam faciem in enigmate respicimus, memoriam de ambabus vitis habemus. Quia sicut facies, que videtur in speculo, vana et nichil est, ita et peccatorum vita nichil est. Unde Aquilaris in evangelio ait: «Et sine ipso factum est nichil». Quomodo autem factum est nichil peccatoris opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas. Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum rediguntur. Et sic sepelitur vita sua cum ipso; quia cum carnalia corrumpuntur, desideria sua finiuntur. De secunda autem vita ait Aquilaris: «Quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum.» Quomodo autem faciemus vitam in eo, ut vita sit lux nostra, docet nos salvator dicens: «Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Qui vivunt de tali cibo spirituali, manent in eternum.» Quomodo de ipso vivant, advertamus. Nonne si carnaliter varia cibaria et corruptibilia comedimus, appetitum ad ea nos oportet habere, et interiora nostra amplecti desideranter, et ea mittere per organa corporis nostri, ut convertantur in sanguinem; ut spiritus, qui in sanguine manet, [cum) vita nostra inibi possit manere? Sed quia carnalia corruptibilia sunt, homo moritur. Qui autem comedit cibum illum spiritualem, de quo anima vivit: nonne oportet, quod homo in anima sua illum appetat et desideranter recipiat, ac diligenter in caritate amplectatur, ut scintille illius cibi fervore dulcedinis et amoris in eo generentur, in quibus anima nutrimentum suum habeat vitale, et in eo maneat?
- Жанр
- Европейская старинная литература, История
- Язык
- la
- Размер FB2
- 104,1 КБ
- Добавлена